Angelus Domini adest:
Ave, Maria.
Alta silentia coeli
pace replentur.
Aëra gaudio redundant;
virescit orbis.
Gratiae recipit ignem
humilis Virgo,
fitque Viventis Amoris
cellula pura.
Verbum humana egestate
large exornatur;
pauperes divites facit,
filios sibi.