Caritas est verbum Dei, lumen salutare
cuius illustrat splendor urens homines,

intimum ad animum perveniens igneus ardor,
ut laetitia et dulcedine afficiat.

Caritas fortior est torrente de monte ruenti,
tempore fortior est omnia quod disicit;

dux enim est saepe ad mortem pro vita decoram;
ut lux tenebras, vicit amore odium.

Caritas gravia onera laetans eligit sibi
ut omnes fratres excitet in gaudium.

Caritas est in terra latens Deus, eritque
perpetuo in caelo Deus aperte patens.