Praeter caritatis vocem, ex omnibus una,
caeli sereni pars, mediis in nubibus,

quasi inter monstra furentia subito emersa,
omnium oculos dulciter vertis in te,

terrae ex luto amovens, ut ad altia tollas
corda gaudii cupida et munditiae.

Quod ruat imber strepens, vel quod fulmina micent,
dum ventus saevit tonitrusque, nihil est;

tu patefacis ad infinitatem ianuam illam
cuius in vacuo legimus: "Omnia Deus!"