Tibi, Domine, canit cor meum;
lux et vita mea es tu.
Ad audienda verba tua venti silescunt,
mare coërcet fluctus suos.
Anima mea, Domine, de verbis tuis cogitabit:
dulcedine amoris tui gaudebit vehementer.
Tu, Deus, ad vitam omnes in te sperantes trahis;
te, Domine, diligam, unum ex omnibus bonis.