Immaculata virgo, dulcissima mater, Maria,
tibi cor meum vult ferventes reddere laudes
et, coram angelis, te canere amore flagranti.
Humilia carmina quae, nomini tuo dicata,
ex labiis meis erumpunt, accipe pia.
Postquam, cum hominem Deus creavisset, peccatum
animam huius adortum est, quasi stella oritura,
gentibus promissa, apparuisti de caelo ventura.
Prophetarum clarorum mirabilis epica tuba,
concinens per saecula, mentes de somno excitavit,
ut, audientes de te, vitam aeternam sperarent.
Sicut agricolae in casam timidae violae, silvae
frondosae odorata suaviter ferunt effluvia,
Israël ex mulieribus, multae virtutibus suis
ita te praenuntiaverunt, pulcherrimum hortum florentem.
Te nascente, mortalium pauperum clamitans turba
in laetos concentus flebiles gemitus vertit
nec ultra paradisi ianuam vidit praeclusam.
Ut lusciniae vox per noctis tenebras transit,
tu transvolasti ruinas terrestres mitis et pura.
Nunc, cum ad aedes incorruptas ascendisses,
sidera te fulgentia stipant, quia ex radiis
tuis, ut magis argentea fiant, unum est satis;
mare, cum ex nubibus candidis vultum tu effers,
undas caeruleas propter laetitiam leviter movet,
nosque, gaudentes dulcedine tua, vocem extollimus:
"Ave, sanctissima! Tibi sunt magna, tibi sunt omnia,
quoniam Dominus ancillae cordis suavis
affectum vidit humillimum atque incensum.
Ave, mater amabilis, Hericonis rosa!
Tuae virtutis lumen super nos copiosum effunde.
Nos, magistra, doce supernum pium amorem,
viaque ad summma quae omnes appetimus, nobis esto;
quaesumus, pulchra, candida, dulcis Virgo Maria!".